- MEDINA Sidonia
- MEDINA SidoniaFamiliae alîus in eodem Regno celeberrimae nomen, ab urbe cognomine, Latinis Methymna Asidonia dictae, Ramus est Guzmaniae stirpis et quidem praecipuus, quem condidit Alfonsus Perezius de Gusman Bono, Dominus de S. Lucar de Barrameda, a Mauris Caesus A. C. 1347. Eius nepos Iohannes Alfonsus, primus Comitis de Niebla titulum nactus est, et deinceps huius maior fil. (nam a minori Iohanne posthumo etiam Domini del Cadoso orit sunt) Henricus Iohannem Alfonsum primum Ducem de Medina Sidonia genuit: a cuius fratre Alfonso, Domini de Torralva et de Sogena oriuntur: sed a filio Henrico (ut reliquorum mentio, licet posteritate abundârint, in praesens mittatur) propagata est Ducalis dignitas, nunc quoque superstes; cuius series haec est. Henricus de Guzman, Dux Medinae Sidoniae, ex Leonora de Mendoza (filia Perafani de Ribera Comitis de los Molares) pater fuit Iohannis Ducis; qui, iuncta sibi Leonorâ Zuniga, suscepit Iohannem Alfonsum Ducem, maritum Annae Aragoniae (filiae Alfonsi Aragonii Archiepiscopi Caesaraugustani, Hispan. Rege Ferdinandô Catholicô geniti, ex Anna de Urrea seu Gurrea) et ex ea patrem Iohannis Clari Comitem Nieblae: quô et Leonorâ de Zuniga ac Sotomayor, genitus Alfonsus Perezius Dux Medin Sidon. ex Anna de Silva et de Mendoza, reliquit Iohannem Emanuelem Dominicum Perezium de Guzman Ducem de Medina Sidon, cui Iohanna Sandovallia (filia Francisci de Sandoval et Roxas D. Lermae) peperit Alfonsum Perezium Comitem Nieblae: Casparum Alfonsum Perezium Comitem Nieblae, post fratrem defunctum; Balthasarem Melchiorem; Luisam (uxorem Iohannis IV. Portugalliae Regis magnanimitate et prudentiâ omnes sui sexus longe supergressam, quippe quae maritum coronam oblatam accipere cunctantem, egregiâ oratione ad Regnum capessendum hortata est, eoque mortuô, rerum summae magna cum gloria, dum filius adolesceret, praefuit;) Franciscam et Catharinam. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Part. II. p. 47. et in Indice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.